- RUPICAPRA
- RUPICAPRAHebr. Zemer, a saltu, colore est inter fuscum et rufum, sed qui aestate magis ad rufum, hieme ad fuscum vergit. Meminit tamen Gesnerus de Rupi-capris p. 292. partim albam partim nigram, distinctis coloribus se vidisse. Qui, colorem eis per anni tempora mutari, totasque albas interdum, sed rarissime conspici, addit ibidem. In monte Carpatho Rupicaprae genus unicorne, Polonice Skalnakoza, quasi rupea capra, reperiri, indeque saepe a venatoribus Cracoviam, in Aulam, adferri, Gesnerus idem docet, unde de monocerote quibusdam fabula. Quod animal pugnax admodum esse, et omnia alia impetere, refert Bochartus Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 27. ubi rocem reem, explicat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.